- APOSTOLUS
- APOSTOLUSi. e. Missus, Nuntius, Proxeneta; quis dictus apud Hebraeos, vide infra voce Virgo, et supra Apostoli. Eadem vox Atheniensibus iam olim usitata, quâ vocare solebant hos, quos tamquam provinciarum Visitatores, ad necessitatibus subditorum consulendum, Res publica mittebat. Macer in Hierolexico. Apud recentioris quoque aevi Scriptores eâdem notinoe passim occurrit. Sic Luithprandus, ubi refert, Regis Bulgariae Oratorem in Aula Imperiali constantiiopolit. ex privilegio speciali, inter reliquos Oratores, primum tenuisse locum, proter sui Regis cum Imperatore (cuius Filiam in uxorem duxerat) affinitatem: Consonantia, inquit, scripta iur amentô firmata funt, ut omnium gentium Apostolis, i. e. Nuntiis, penes nos Bulgarorum Apostoli praeponantur, in Legat. apud Macrum eundem et Car. du Fresne Glossar. Vide supra in voce Apostolici. sed et voce Thalassiarchus. ubi Ἀπόςτολον Atheniensibus dictum esse, qui Rei maritimae curam gereret, et Ε᾿πίσκοπος Ciceroni diceretur, vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.